Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.17.1 | Cic. Fam. 13.17.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.18.1 |
13.17.1
M '. Curius , qui Patris negotiatur , multis et magnis de causis a me diligitur ; nam et amicitia pervetus mihi cum eo est ut primum in forum venit instituta , et Patris cum aliquotiens antea tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota mihi patuit ; qua si opus fuisset tam essem usus quam mea . maximum autem mihi vinculum cum eo est quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis , quod est Attici nostri familiarissimus eumque unum praeter ceteros observat
ac diligit .
13.17.2
quem si tu iam forte cognosti , puto me hoc quod facio facere serius ; ea est enim humanitate et observantia , ut eum tibi iam ipsum per se commendatum putem . quod tamen si ita est , magno opere a te quaeso ut ad eam voluntatem , si quam in illum ante bas meas litteras contulisti , quam maximus potest mea commendatione
cumulus accedat ;
13.17.3
sin autem propter verecundiam suam minus se tibi obtulit aut nondum eum satis habes cognitum aut quae causa est cur maioris commendationis indigeat , sic tibi eum commendo , ut neque maiore studio quemquam neque iustioribus de causis commendare possim , faciamque
id quod debent facere ii qui religiose et sine ambitione commendant ; spondebo enim tibi vel potius spondeo in meque recipio eos esse M '. Curi mores eamque cum probitatem tum etiam humanitatem , ut eum et amicitia tua et tam accurata commendatione , si tibi sit cognitus , dignum sis existimaturus . mihi certe gratissimum feceris , si intellexero has litteras tantum , quantum scribens confidebam , apud te pondus habuisse .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.17.1 | Cic. Fam. 13.17.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.18.1 |